monumenta.ch > Plinius > sectio 217

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 217
{LXXXII} sunt qui et ante solis ortum cervicalibus subici efficaciter putent. vis magna ad refrigerandos ardores sviridi. ulcera quoque, quae serpunt, sanat cum melle vel uva passa, item testes, ambusta, carbunculos, aures cum lacte mulieris epiphoras oculorum, ventris et intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. bibitur et in choleris cum ruta.